- PRAETORIUM
- I.PRAETORIUMAngliae oppid. Coventrie Talboto. Patrington vero Camdeno in agro Eboracensi. Baudrando olim oppid. Parisiorum, nunc pagus Paterington, in tractu Holdernesse, in provinc. Eboracensi, ad Abi aestuarium. Vix 3. milliar. Anglic. ab ora Oceani Anglici, inter Ocelum promontor. ad Eurum et Petuariam ad Circium.II.PRAETORIUMPannoniae superioris urbs. Ptol. Simlerus putat ab Antonino Praetorium Latum vicorum dici, et hodie Pridanich nominari, auctore Moletiô.III.PRAETORIUMcirca Armeniam minor. oppid. Antonin.IV.PRAETORIUMtabernaculum Praetoris, quod semper in medio erat castrorum, quum simplicia erant castra; paulo aliter vero res habuit, cum duo castra iungebantur, qua de re ex Polybio pulchre disserit Salmas. ad Solin. p. 671. Prope illud in ipso metationis centro locus gromae erat, quia groma ibi ponebatur, ad dictandas metas: ad quem proin locum, velut ad Forum, e quatuor partibus, congruebant ac conveniebant homines ad introitum Praetorii. Vide de magnificentia eius, cum Templo proin comparati a Iosepho, Casaubon. ad Iulium Suetonii, c. 47. etc. Item locus in provincia, in quo Praetor sive Proconsul Ius dicebat. Posteriori aevô Praetoria dicta sunt Villae omnes urbanae elegantiores et non rustici usus. Ael. Lamprid. in Heliogabalo, c. 23. Fertur et promisisse phoenicem convivis, vel pro ea libras auri mille, ut in Praetorio eas dimitteret. In praetoriis namque his ac villis elegantioribus phasiani, gallinae rusticae, meleagrides, psittaci, merulae albae, et aves aliae id genus rarae ac inusitatae, non solum ad gulam et culinam habebantur, sed etiam ad voluptatem et ornamentum villae. Cum igitur Alagabalus convivis suis promisisset, se phoenicem exhibiturum, quoniam rara unicaque avis est, ut eam redimeret ac dimitteret in Praetorio suo, pro eadem auri libras mille se daturum est pollicitus. Apud Statium l. 1. Sylv. 3. hôc sensu vox occurrit, v. 25. ubi de Villa Tiburtina,—— nec te mitissimus amnisDividit, alternas servant Praetoria ripas.Ibi enim, magnificentiora aedificia ad ripas fluminis intelliguntur. Cuiusmodi Praetoriorum in Villis etiam mentio, apud Palladium, l. 1. c. 8. et 11. aliosque, laudatos Franc. Iureto ad Symmachum, l. 9. Ep. 17. et Casp. Barthio ad Statium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.